- OPPUGNATIO Urbium
- OPPUGNATIO Urbiumvel primô impetu peragitur: quemadmodum Gomphos Iulius Caesar, usus singulari militum studiô, eôdem quô venerat die expugnavit, l. 3. de bello Civ. c. 80. vel longiorem moram requirit. Quod si itaque propter fossarum latitudinem, murorumque altitudinem et munitionem repentinô impetu Urbs expugnari non posset, vineis actis, aggere iactô, turribus constitutis etc. olim oppugnabatur: cuius rei exempla apud Livium inprimis ac Caesarem plurima exstant. Ipsi autem castra communiebant Romani aggere, vallô, loricis, cervis, cippis, liliis et stimulis: de quibus vide paulo infra. Quod si spes capiundae Urbis affulgeret, quia omnes Urbes in alicuius Dei tutela esse pro superstitione saeculi credebantur, mos Romanis arcanus et multis ignotus fuit, certô carmine evocare Tutelares Deos, quod aut aliter Urbem capi non posse haberent persuasum, autetiam si posset, nefas haberent, Deos captiv osabducere. Quô factum, ut ipsi Romani tum Deum, in cuius tutela Urbs Roma crat, tum ipsius Urbis nomen Latinum ignotum esse voluerint, caverintque, ne quod ipsi saepe adversus Urbes hostium fecisse se noverant, idem ipsi quoque hoslili evocatione paterentur. Carmen autem, quô Deos evocaresolebant, eiusmodi ex l. 5. rerum reconditarum Sammonici Sereni Macrob. recitat Saturnal. l. 3. c. 9. Si Deus, si Dea est, cui populus civitasque Carthaginensis est in tutela, teque maxime ille, qui Urbis huius populique tutelamrecepisti, precor venerorque, veniamque a vobis peto, ut vos populum civitatemque Carthaginensium deseratis, loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis, eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis, proditique Romam ad me meosque veniatis: nostraeque Urbis loca, templa, sacra, Urbs acceptior probatiorque sit: mihi quoque populoque Rom. militibusque meis praepositi sitis, ut sciamus intelligamusque. Si ita feceritis; voveo vobis templa ludosque facturum. In quae verba hostias fieri auctoritatemque videri extorum, ut ea promitterent futura, oportebat. Utque eo lubentiores id facereent, ampliorem in Urbe locum habitationi eorum promittebant insuper, uti ex Verrio Flacco refert Plin, l. 28. c. 2. Quô modô Romani dum omnium provinciarum urbium, populorum, quos perdomabant, Deos passim publice consecrabant, partim privatim per familias spargebant, ubi Arnobus ait l. 3. fecerunt urbem suam ἐπιτομὴν τῆς δεισιδαιμονίας, Theophil. et receptaculum omnium harum sordium, ex toto orbe collectarum, Vide Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 37. et 38. Evocatis itaque sic numinibus, tum ipsam dein Urbem tum exercitum hostilem devovebant, hôc modô ut idem Auctor refert: DIS pater, sive Iovis Manes, sivequô aliônomine fas est appellare, ut omnes illam Urbem Carthaginem Exercitumque, quem ego me sentio dicere, fugâ, formidine, terrore compleatis, quique adversus Legiones Exercitumque nostrum arma telaque ferent: uti vos eos Exercitus, eos hostes, eosque homines, Urbes, agrosque eorum, et qui in his locis regionibusque agris Urbibusque habitant, abducatis, lumine superô privetis, Exercitumque hostium, Urbes agrosque eorum, quos me sentio dicere, uti vos eas Urbes, agrosque, capita, aetatesque eorum devotas consecratasque habeatis, illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes devoti: eosque ego vicarios pro me, fide, Magistratuque meo, et populo Rom. Exercitibus, Legionibusque nostris, do, devoveo: ut me, meamque fidem, Imperiumque, Legiones, Exercitumque nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, bene salvos sinatis esse. Si haec ita faxitis, ut ego sciam sentiam intelligamque, tum quisquisvotum hoc faxit, recte factum esto, ovibus atris tribus, Tellus Materque teque Iuppiter obtestor. Cum Tellurem dicebat, manibusterram tangelat: cum Iovem, manus ad caelum tollebat: cum votum recipere dicebat, manibus pectus tangebat. Addit Macrobius, hôc modô devota oppida se invenisse, Stonios, Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas: Praeterea Carthaginem et Corinthum; Sed et multos Exercitus oppidaquehostium; Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum aliarumque gentium, quas prisci loquuntur Annales. Simile quiddam apud alias Gentes in usu fuisse, deprehendimus apud Curtium l. 4. c. 3. ubi Tyrii Apollinis simulacrum aureâ catenâ devinxisse, araeque Herculis, cuius Numini Urbem dicaverant, vinculum inseruisse, quasi illio Deo Apollinem retenturi, leguntur. Eôdem modô apud Pausan. l. 3. traditur, Spartanos coluisse Martem compedibus irretitum, quô vinculô hoc proprium sibi ac perpetuum bellorum illud Numen haberent. Athenienses quoque Victoriae simulacro alas adimebant, ne urbem desereret: Imô cum apud Romanos Victoriae alas decussisset fulmen, sic omen exposuit Pompeius,Roma potens, alis cur stat Victoria lapsis?Urbem ne valeat deseruisse tuam.Uîde Freinshemium in Curt. loc. cit. Quam caecam superstitionem miserorum Gentilium facunde ridet Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 2. cui adde, si placet, Tertullian. Arnob. adv. Gentes, alios. Aliam notionem vocis Oppugnatio infra habes, verbo Vincere. MACHINAE, IN OPPU GNATIONIBUS URBIUM OLIM ADHIBITAE. Agger, significabat vel molem ad moenia Oppidorum, ex lignis, glebis ac cespitibus exstructam, ut in urbium ac castrorum muros vel militibus vel turribus mobilibus, ascensus praeberetur; quae nonnumquam tantae altitudiniserat, ut ipsa moenia aequaret, Caes. Bell. Gall. l. 2. c. 30. Liv. l. 5. c. 7. etc. Ad eam vero non modo fabri, verum etiam milites adhibebautur, instructi bidentibus, ligonibus, rastris, alveis, cophinis, qualis, ut Vegetius scribit l. 1. c. 24. et l. 3. c. 8. Vel pro muro et munitione castrorum: vel denique pro materia, quâ moles munitiove exstruebatur, sumi solitus est. Aries, machina erat, ex abiete vel orno excelsa, cuius summitas durô ferrô concludebatur, arietini capitis speciem habens: Huius crebro incussu aedificiis scissis in rimas, concidebant laxatae murorum structurae. Eius in locum postea successit Helepolis, de qua vide suô locô. Vide Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Balista, sagittam ligneam spiculô maiore conglutinatam, in propugnantes evibrabat tantâ vi, ut percita internô pulsu sagitta, a Balista ex oculis evolans, interdum nimiô ardore scintillaret, et antequam telum cerneretur, vulnus sentiretur inflictum. Idem ibidem. Cervi, stipites erant, cornicula eminentia habentes, quibus ad commissuras pluteorum atque aggeris utebantur, ad impediendum ascensum. Cippi, tricipites erant itipites, aut quadricipites, delibratis et praeacutis cacuminibus, ab infimo revincti longurio transversario, ne avelli possent: quibus ad munitionem castrorum utebantur Romani. Cuniculi, foramina erant sub terra occulta, quorum agendorum rationem quis primo invenerit, docet Vegetius l. 4. c. 24. Falces murales, quod incurvatae essent, sic dictae, de muris, lapides magnâ vi evellebant. Idem ibid. c. 23. et ult. Vide quoque Liv. l. 38. Lilia, stipites erant feminis crassitie, a summo praeacuti, ad similitudinem floris cognominis, non aperti: sed compressi: qui tenebantur viminibus ac virgultis, in muniendis castris, adhibiti. Loricae, dicebantur eminentiae illae aggeris five murorum, quae pectus defendebant: e cratibus et viminibus plerumque, interdum ex pluteis, i. e. crassis asseribus et tabulis, confectae. Malleoli, erant manipuli spartei, pice contecti, qui incensi aut in muros aut in test udines iaciebantur. Marcellin. loc. cit. Murices, alias Triboli, seu Tribuli, machinulae erant ferreae tetragonae, aculeis infestae, quae in erumpentes folebant spargi. Musculi, machinae fuêre, quibus tecti milites, apportatis lignis et terrâ fossas complebant, ut turri ambulatoriae viam munirent. Vide Vegetium l. 4. c. 16. et Caes. Belli civ. l. 2. c. 10. 11. 14. Onager, Vide supra suô locô. Plutei, fuêre machinae mobiles et ambulatoriae, de quibus vide infra. Hos obsidentes applicabant muris, eorumque munitione protecti, sagittis, fundis, missilibus defensores de propugnaculis oppidorum exturbabant, Vegetius ubisupra. Scorpio, Vide Onager. Testudo, tabulatum erat ex trabibus, pluteisque factum, coriis ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, Iub quaMilites, viam vineis aut turribus munientes, latebant. Vide Vitruvium l. 10. c. 19. 20. et Caes. l. 2. Bell. Gall. c. 6. et passim: ut et infra suô locô. Turris mobilis seu ambulatoria, ut eam Vegetius vocat, machina erat, instar aedificii, ex trabibus et tabulis, interdum decem contignationibus, exstructa; intra quam Aries, quem suspensum Milites in hostium murum impellebant: E superiore vero parte, pons in eundem murum demittebatur, scalaeque confestim iniciebantur: tota autem machina subiectis rotis promovebatur. Vide Ve. getium l. 4. c. 17. Vitruvium l. 10. c. 19. Caes. Belli Gall. l. 2. c. 17. 33. etc. Vallus, seu vallum, dicebatur stipes ramosus, in Aggeris summa parte defigi solitus, ad eum confirmandum, et Loricas exstruendas. Hunc Legionarii milites, una cum armis, in itinere ferebant. Nonnumquam superiorem partem Aggeris ex illis vallis constantem designabat. Vide Polybium l. 17. ut et infra in hac voce. Vineas, Vegetus l. 4. c. 13. 15.ait fuisse machinationem tabulatis cratibusque constratam, quae subiectis rotulis impellebatur: Huius tectô muniti obsidentes, murorum subruebant fundamenta, Franc. Hottomannus Annotat. in Caesarem: ubi earum alium quoque usum indigitat, ut nempe, cum plures ordine impellerentur, milites post eas occulti sequerentur; Caes. Belli Gall. l. 7. c. 17. 27. 58. Unde sub vitem proeliari Milites dicebantur, Festus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 16. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.